Evangelium secundum Matthaeum*

Caput 17: Versus 1

Et post dies,etc. Idem Marcus dicit, sed Lucas octo. Hi ergo ponunt medios, Lucas addit, etc., usque ad et in futuro omni modo separabuntur, cum abscondet eos in abscondito faciei suae a conturbatione hominum.Petrum.Nomina istorum conveniunt. Quisque debet esse Petrus, id est firmus in fide. Inde Jacobus, id est supplantator vitiorum. Inde Joannes, id est, omnia gratiae divinae ascribens contra superbiam vitae, quae solet oriri ex virtutibus.
(* Traductions européennes)